IN Primis statuantur vir & mulier ante ostium Ecclesiæ coram Deo, Sacerdote & populo, vir a dextris mulieris, & mulier a sinistris viri.
Et sciendum est quod licet omni tempore possint contrahi Sponsalia & etiam Matrimonium, quod fit priuatim solo consensu, tamen traditio vxorum, & nuptiarum solemnitas certis temporibus fieri prohibentur: videlicet ab Aduentu Domini vsque ad octauam Epiphaniæ, & a Septuagesima vsque ad octauam Paschæ, & a Dominica ante Ascensionem Domini, vsque ad octauam Pentecostes. In die tamen octaua Epiphaniæ licite possunt nuptiæ celebrari, quia non inuenitur prohibitum, quamuis in Octauis Paschæ hoc facere no liceat. Similiter in Dominica proxima post festum Pentecostes licite celebrantur nuptiæ, quia dies Pentecostes octauam diem non habet.
Tunc interroget Sacerdos Banna dicens in lingua materna sub hac forma.
Ecce conuenimus huc fratres coram Deo, Angelis, & omnibus Sanctis eius in facie Ecclesiæ, ad coniugendum duo corpora, scilicet huius viri, & huius mulieris, Hic respiciat Sacerdos personas, vt amodo sint vna caro, & duæ animæ, in fide, & in lege Dei, ad promerendam simul vitam æternam, quicquid ante hoc fecerint. Ad moneo igitur vos omnes, vt si quis ex vobis aliquid dicere sciat, quare isti adolescentes legitime contrahere non possint, modo confiteatur.
Eadem admonitio fiat ad virum, & ad mulierem, vt si quid ab illis occulte actum fuerit, vel si quid deuouerint, vel alio modo de se nouerint, quare legitime contrahere non possunt, tunc confiteatur.
Si vero aliquis impedimentum aliquod proponere voluerit, & ad hoc probandum cautionem præstiterit, differantur Sponsalia, quousque rei veritas cognoscatur. Si vero nullus impedimentum proponere voluerit, interroget Sacerdos dotem mulieris, videlicet arras sponsales: & dicintur arræ annuli vel pecuniæ, vel aliæ res dandæ sponsæ per sponsum. Quæ datio subarratio dicitur, quando fit per annuli dationem, & tunc vulgariter desponsatio vocatur.
Non fidabit Sacerdos, nec consentiet ad fidationem inter virum & mulierem, ante tertium dictum bonnorum. Debet enim Sacerdos banna in facie Ecclesiæ infra Missarum solemnia, cum maior populi adfuerit multitudo, per tres dies solennes, & disiunctos, interrogare : ita vt inter vnumquemq; diem solennem cadat ad minus vna dies.
Debet etiam Sacerdos terminum præfigere competentem, infra quem qui voluerit & valuerit, legittimum opponat impedimentum: & si contrahentes diuersarum sint parochiarum, tunc in vtraque Ecclesia parochiarum illarum sunt Banna interroganda. Si autem vnius & eiusdem sint parochiæ, tunc tantum in Ecclesia illius parochiæ banna interrogentur.
Sacerdos vero qui contractibus matrimonialibus ante trinam solennem interrogationem bannorum, vt praedictum est, præsumpserit interesse, pœnam suspensionis ab officio per triennium incurrit.
Similiter Sacerdos parochialis qui Matrimonia clandestina, in parochia sua prohibere contempserit, ab officio per triennium debet suspendi, & grauius est puniendus si culpæ qualitas id requirat. Prohibentur autem clandestina Matrimonia duplici ratione: videlicet, ne sub specie Matrimonij committatur fornicatio, & ne Matrimonialiter coniuncti iniuste separentur. Sæpe enim in Matrimonio occulto alter coniugum mutat propositum, & dimittit alterum probationibus destitutum, & sine remedio restitutionis. Et ideo prohibeant Sacerdotes frequenter parochianos suos, ne dent sibi fidem mutuo, sed coram publicis & honestis personis ad hoc constitutis.
Quisquis etiam Sacerdos, seu sæcularis, seu regularis extiterit, qui solemnizationem Matrimonij extra Ecclesiam parochialem, vel capellam habentem iura parochiæ, sibi ab antiquo competentia, absque Diocæsani loci licentia speciali, celebrare præsumpserit, aut celebrationi interesse, ipso facto per annum integrum ab officio est suspensus.
Postea dicat Sacerdos ad virum cunctis audientibus in lingua materna sic.
N. vis habere hanc mulierem in sponsam, & eam diligere, honorare, tenere, & custodire sanam & infirmam, sicut sponsus debet sponsam, & omnes alias propter eam dimittere, & illi soli adhærere quamdiu vita vtriusque vestrum durauerit?
Respondeat vir. Volo.
Item dicat Sacerdos ad mulierem hoc modo.
N. vis habere hunc virum in sponsum & ei obedire, & seruire, & eum diligere, honorare, ac custodire sanum & infirmum, sicut sponsa debet sponsum, & omnes alios propter eum dimittere, & illi soli adhærere quamdiu vita vtriusque vestrum durauerit?
Respondeat mulier. Volo.
Deinde detur fæmina a patre suo, vel ab amicis eius.
Quod si puella sit, discoopertam habeat manum, si vidua tectam. Vir eam recipiat in Dei fide & sua seruandam, sicut vouit coram Sacerdote, & teneat eam per manum suam dexteram in manu sua dextera, & sic det fidem mulieri per verba de presenti ita dicens, docente Sacerdote.
I N. take thee N. to my wedded wife, to haue & to hold, from this day forward, for better, for worse, for richer, for poorer, in sicknesse and in health, til death vs depart, if holie Church wil it permit, and therto I plight thee my troth. Manum retrahendo.
Deinde dicat mulier docente Sacerdote.
I N. take thee N. to my wedded husband, to haue and to hold, from this day forward, for better, for worse, for richer, for poorer, in sicknesse & in health, to be bonnair and buxom, in bed and boord til death vs depart, if holy Church vvil it permit, and therto I plight thee my troth. Manum retrahendo.
Deinde ponat vir aurum, argentum, & annulum super scutam, vel librum, & quaerat Sacerdos si annulus antea fuerit benedictus, vel non? Si dicatur quod non, tunc benedicat Sacerdos annulum hoc modo.
Dominus vobiscum Et cum spiritu tuo.
Oremus.
CReator & Conseruator humani generis, dator gratiæ spiritualis, largitor æternæ salutis, tu Domine mitte benedictionem tuam super hunc annulum, [respice] vt quæ illum gestauerit sit armata virtute cælestis defensionis, & proficiat illi ad æternam salutem. Per Christum Dominum nostrum. Amen.
Oremus.
BEnedic Domine hunc annulum [respice] quem nos in tuo sancto nomine benedicimus, vt quæcunque eum portauerit in tua pace consistat, & in tua voluntate permaneat, & in tuo amore viuat, & crescat, & senescat, & multiplicetur in longitudinem dierum. Per Dominum nostrum Iesum Christum. Amen.
Tunc aspergatur aqua benedicta super annulum.
Si autem antea fuerit annulus ille beneductus, tunc statim postquam vir posuerit annulum super librum, accipiens, Sacerdos annulum tradat ipsum viro: quem vir accipiat manu sua dextera, cum trimus principalioribus digitis & manu sua sinistra tenens dexteram sponsæ, docente Sacerdote dicat:
With this ring I thee wed, this gold and siluer I thee giue, and with my bodie I thee worshippe, & with al my worldly goodes I thee endew.
Tunc inserat sponsus annulum pollici sponsæ dicens:
In nomine Patris. Deinde secundo digito, dicens:
& Filij. Deinde tertio digito, dicens:
& Spiritus Sancti. Deinde quarto digito, dicens:
Amen. Ibique dimittat annulum. Quia in medico est quædam vena procedens vsque ad cor, & in sonoritate argenti designatur interna dilectio, quæ semper inter eos debet esse recens.
Deinde inclinatis eorum capitibus, dicat Sacerdos benedictionem super eos.
Benedictisitis a Domino, qui fecit mundum ex nihilo. Amen.
Postea dicatur Psalmus sequens. Psal. 67.
MAnda Deus virtuti tuæ: confirma hoc Deus quod operatus es in nobis.
A Templo tuo in Hierusalem: tibi offerent reges munera.
Increpa feras arundinis, congregatio taurorum in vaccis populorum: vt excludant eos qui probati
sunt argento.
Gloria Patri, & Filio, &c.
Kyrie eleison, Christe eleison, Kyrie eleison. Pater noster.
Et ne nos inducas in tentationem.
Sed libera nos a malo.
Benedicamus Patrem, & Filium, cum sancto Spiritu.
Laudemus & superexaltemus cum in sæcula.
Laudemus Domunum quem laudant Angeli.
Quem Cherubin & Seraphin, Sanctus, Sanctus, Sanctus, proclamant.
Domine exaudi orationem meam.
Et clamor meus ad te veniat.
Dominus vobiscum.
Et cum spiritu tuo.
Oremus.
DEus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob sit vobiscum: & ipse vos coniungat, & impleat benedictionem suam in vobis. Qui viuit & regnat Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.
Alia oratuo cum Oremus.
BEnedicat vos Deus pater, custodiat vos Iesus Christus, illuminet vos Spiritus Sanctus. Ostendat Dominus faciem suam in vobis & misereatur vestri. Conuertat Dominus vultum suum ad vos, & det vobis pacem, impleatque vos omni benedictione spirituali in remissionem omnium peccatorum vestrorum, vt habeatis vitam æternam, & viuatis in sæcula sæculorum. Amen.
Hic intrent Ecclesiam vsque ad gradum altaris, & Sacerdos in eundo cum suis ministris dicat hunc psalmum sequentem. Psal. 127.
BEati omnes qui timent Dominum : qui ambulant in vijs eius.
Labores manuum tuarum quia manducabis: beatus es, & bene tibi erit.
Vxor tua sicut vitis abundans: in lateribus domus tuæ.
Filij tiu sicut nouellæ oliuarum: in circuitu mensæ tuæ.
Ecce sic benedicetur homo: qui timet Dominum.
Benedicat tibi Dominus ex Sion: & videos bona Hierusalem omnibus diebus vitæ tuæ.
Et videas filios filiorum tuorum: pacem super Israel.
Gloria Patri, & Filio, &c.
Kyrie eleison, Christe eleison, Kyrie eleison.
Tunc prostratis sponso & sponsa ante gradum altaris, roget Sacerdos circumstantes orare pro eis dicendo:
Pater noster. Et ne nos inducas in tentationem Sed libera nos a malo. Saluum fac seruum tuum & ancillam tuam. Deus meus sperantes in te. Mitte eis Domine auxilium de sancto. Et de Sion tuere eos. Esto ei Domine turris fortitudinis. A facie inimici. Domine exaudi orationem meam. Et clamor meus ad te veniat. Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo.
Oremus.
BEnedicat vos Dominus ex Sion, vt videatis quæ bona sunt Hierusalem omnibus diebus vitæ vestræ: & videatis filios filiorum vestrorum, & pacem super Israel. Per Christum Dominum nostrum. Amen.
Oremus.
DEus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob, benedic adolescentes istos, & semina semen vitæ æternæ in mentibus eorum: vt quicquid pro vtilitate sua dedicrerent, hoc facere cupiant. Per Iesum Christum filium tuum recuperatorem hominum, qui tecum viuit & regnat in vnitate Spiritus Sancti Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.
Oremus.
REspice Domine de cælis, & benedic conuentionem istam. Et sicut misisti sanctum Angelum tuum Raphaelem ad Tobiam & Saram filiam Raguelis: ita digneris Domine mittere benedictionem tuam super istos adolescentes, vt in tua voluntate permeneant, & in tua securitate persistant, & in amore tuo viuant & senescant: vt digni atque pacifici fiant & multiplicentur in longitudinem dierum. Per Christum Dominum nostrum. Amen.
Oremus.
Respice Domine proputuis super hunc famulum tuum [respice] vt in nomine tuo benedictionem cælestem accipiant, & filios filiorum suorum & filiarum suarum vsque ad tertiam & quartam progeniem incolumes videant, & in tua voluntate perseuerent, & in futuro ad cælestia regna perueniant. Per Christum Dominum nostrum. Amen.
Oremus.
OMnipotens sempiterne Deus, qui primos parentes nostros Adam & Euam sua virtute creauit, & in sua sanctificatione copulauit, ipse corda & corpora vestra sanctificet & benedicat, atque in societate & amore veræ dilectionis coniungat. Per Christum Dominum nostrum. Amen.
Deinde benedicat eos dicens,
Oremus.
Benedicat vos Deus omnipotens omni benedictione cælesti, efficiatq; vos dignos in conspectu suo, superabundet in vobis diuitias gratiæ suæ, & erudiat vos in verbo veritatis, vt ei corpore pariter & mente complacere valeatis. Per Dominum nostrum Iesum Christum &c. Amen.
Finitis orationibus quæ dicebantur super eos prostratos ad gradum altaris, & introductis illis in presbyterium (scilicet inter chorum & altare) ex parte Ecclesiæ australi, & statuta muliere a dextris viri (videlicet inter ipsum & altare) incipiatur Missa.
Nota quod ordo thuris benedicti nunquam datur in Ecclesia sponso & sponsæ. Inde est quod oblato thure benedicto super altare, si descendat thuribulus ad clericos, vel ad laicos, aliud thus est apponendum & hominibus offerendum.
Post Sanctus, prosternant se sponsus & sponsa in oratione ad gradum altaris, extenso super eos pallio, quod teneant quatuor clerici per quatuor cornua, in superpelliceis: nisi alter eorum prius fuerit desponsatus & benedictus, quia tunc non habeatur pallium super eos, nec dicatur Sacramentalis benedictio, vt postea patebit.
Deinde dicto, Per omnia sæcula sæculorum, Amen, post Pater noster, antequam dicatur: Pax Domini sit semper vobiscum, facta fractione Eucharistiæ more solito, dimissaque hostia in tribus fractionibus super patenam: dicat Sacerdos conuersus ad illos, orationes sequentes, illis interim genuflectentibus sub pallio, Sacerdote sic dicente.
Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo.
Oremus.
Propitiare Domine suplicationibus nostris, & institutis tuis quibus propagationem humani generis ordinasti benignus assiste: vt quod te auctore coniungitur, te auxiliante seruetur. Per Christum Dominum nostrum. Amen.
Oremus.
DEus qui potestate virtutis tuæ de nihilo cuncta fecisti, quique dispositis vniuersitatis exordijs, homini ad imaginem Dei facto, ideo inseperabile mulieris adiutorium condidisti, vt fœmineo corpori de virili dares carne principium, docens quod ex vno placuisset institui, ninquam liceret disiungi.
Hic incipit benedictio sacramentalis.
Deus qui tam excellenti mysterio coniugalem copulam consecrasti, vt Christi & Ecclesiæ sacramentum præsignares in fœdere nuptiarum.
Hic finitur benedictio sacramentalis.
Deus per quem mulier iungitur viro, & societas principaliter ordinata, ea benedictione donatur, quæ sola nec per originalis peccati pænam nec per diluuij est ablata sententiam. Respice propitius super hanc famulam tuam, quæ maritali iungenda consortio, se tua expetit protectione muniri. Sit in ea iugum dilectionis & pacis: fidelis & casta nubat in Christo, imitatrizq; sanctarum permaneat fœminarum. Sit amabilis vt Rachel viro suo. Sapiens, vt Rebecca. Longæua & fidelis, vt Sara. Nihil in ea ex actibus sius ille auctor præuaricationis vsurpet. Nexa fidei, mandatisque permaneat, vni thoro vincta. Contractus illicitos fugiat, muniatque infirmitatem suam robore disciplinæ. Sit verecundiæ grauis, pudore venerabilis, doctrinis cælestibus erudita. Sit fæcunda in sobole, sit probata & innocens. Et ad optatam perueniat senectutem, & videat filios filiorum suorum vsque in tertiam & quartam progeniem. Et ad beatorum requiem, atque ad cœlestia regna perueniat. Per Dominum nostrum Iesum Christum, &c. Amen.
Notandum quod hæc clausula: Deus qui tam excellenti mysterio. vsque, Deus per quem mulier iungitur viro: non dicatur in secundis nuptijs. Vir enim aut mulier ad bigamiam transiens, non debet iterum a Sacerdote benedici, quia eum alia vice benedicti sint, eorum benedictio non debet iterari, quia caro benedicta trahit ad se carnem non benedictam.
Notandum est autem quod inhibitum est per capitulum extra, de secundis nuptijs, ne benedictio detur in secundis nuptijs, quid etiam testatur beatus Ambrosius qui ait. Primæ nuptiæ a Domino sunt constitutæ, secundæ vero permissæ. Primæ nuptiæ sub omni benedictione celebrantur, secundæ vero carent omni benedictione. Sed quia plures benedictiones sunt in nuptijs celebrandis (scilicet in introitum Ecclesiæ, & super pallium, & post Missam, & super thorum in sero) dubium esse potest quæ benedictio in secundis nuptijs sit iteranda & quæ non. Sciendum est. quod in hac oratione quæ sic incipit: Deus qui potestate virtutis tuæ de nihilo cuncta fecisti &c. tres sunt benedictiones ibidem quæ idem habent principium, scilicet: Deus. Media autem est omittenda, scilicet ista: Deus qui tam excellenti mysterio coniugalem copulam consecrasti. vsque, Deus per quem mulier iungitur viro, & societas principaliter ordinata &c. Quia in ista benedictione agitur de vnitate Christi & Ecclesiæ, quæ figuratur in primo Matrimonio, non autem in secundo. Unde Apostolus ad Corinthios ait. Erunt duo in carne vna. Et hoc notatur in cap. Extra, de Bigamis & cap. Debitum & si vir vnius vxoris. Et hoc pro primo matrimonio, sed qui adhæret pluribus dissoluit vnitatem, vel fœdus vnitatis, & ideo illa benedictio quæ agit de vnitate, (scilicet: Deus qui tam excellenti mysterio &c.) non dicetur in secundis nuptijs. Et hoc est verum tam in viro bigamo, quam in muliere virua, quia caro benedicti trahit ad se carnem non benedictam. Sed omnes aliæ benedictiones siue orationes debent dici indifferentur, secundum curiam Romanam, secundum Hostiensem, & Thomam Aquinatem, & Morandum Doctorem. Et quæstio ista discussa erat, & determinata in sacro palatio Romæ, & translata in Angliam per Magistrum Joannem Haysted anno Domini 1321. Et causa discussionis erat, quia multitudo Sacerdotum tunc temporis ad sedem Apostolicam conuolarunt causa obtinendi absolutionis beneficium pro benedictionibus in secundis nuptijs indescrete collatis. Ideo super hoc statuitur constitutio nova, quæ sic incipit.
Concertatio in antiquæ finem imponere cupientes presenti declaramus edicto, quod licet vir vel mulier ad bigamiam vel ad secundas nuptias transierint benedici non debent cum fuerint alias benedicti: quod si forsan alter eorum vel ambo essent ad secundas nuptias transeuntes & in primus nuptijs benedicti non fuerint, danda est eis benedictio in secundis nuptijs. Sane volentes antiquam rigorem temperare, concedimus quod presbyter qui secundas nuptias benedixerit scienter, ad sedem Apostolicam ex hoc venire minime teneatur: sed a pæna suspensionis hoc casu a iure indicta, per suos possunt Diocæsanos absolui. Si qui vero iuxta opinionem quorundam hactenus se non reputat suspensos ordines quoslibet, seu quæuis beneficia receperint, Diocæsani eorum a pæna suspensionis prædicta ipsos absoluere, ac super executione ordinum, & retentione beneficiorum huiusmodi cum eis valeant licite dispensare.
Hic quæri potest quare secundæ nuptiæ non benedicantur? Ad hoc dico quod secundum Matrumonium quamuis in se consideratum sit perfectum Sacramentum, tamen in ordine ad primum Sacramentum consideratum, aliquem habet defectum Sacramenti, quia non habet plenam significationem, cum non sit vna caro, sicut est in matrimonio Christi & Ecclesiæ, & ratione huius defectus benedictio a secundis nuptijs subtrahitur. Sed hoc est intelligendum quando secundæ nuptiæ sunt secundæ ex parte viri & ex parte mulieris tantum. Si enim virgo contrahat cum illo qui habuit aliam vxorem nihilominus nuptiæ benedicuntur. Saluatur & aliquo modo significatio in ordine ad primas nuptias, quia Episcopus & si vnam Ecclesiam habeat sponsam, habet tamen plures personas desponsatas in vna Ecclesia. Sed anima non potest esse sponsa alterius quam Christi, quia cum demore fornicatur, nec est matrimonium spirituale. Et propter hoc quando mulier secundo nubit, nuptiæ non benedicuntur propter defectum Sacramenti.
Post hæc vertat se Sacerdos ad altare & dicat Pax Domini & Agnis Dei.
Tunc amoto pallio surgant ambo sponsus & sponsa, & accipiat sponsus pacem a Sacerdote, & ferat sponsæ osculans eam & neminem alium nec ipse, nec ipsa: sed statim Diaconus vel clericus a presbytero pacem accipiens, ferat alijs sicut solitum est.
Post Missam benedicatur panis & vinum, vel aliud quia potabile in vasculo, & gustent in nomine Domini, Sacerdote dicente. Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo.
Oremus.
Benedic Domine panem istum, & hunc potum, & hoc vasculum sicut benedixisti quinque panes in deserto, & sex hydrias in Cana Galileæ: vt sint sani & sobrij, atque immaculati omnes gustantes ex eis, Saluator mundi. Qui viuis & regnas cum Deo Patre in vnitate Spiritus Sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.
Nocte vero sequenti cum sponsus & sponsa ad lectum peruenerint accedat Sacerdos & benedicat thalamum dicens. Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo.
Benedic Domine thalamum istum, & omnes habitantes in eo: vt in tua pace consistant, & in tua voluntate permaneant, & in amore tuo viuant, & senescant, & multiplicentur in longitudinem dierum. Per Dominum nostrum Iesum Christum. Amen.
Item benedictio super lectum Dominus vobiscum Et cum spiritu tui.
Oremus.
BEnedic Domine hoc cubiculum [respice] qui non dormis, neque dormitas. Qui custodis Israel, custodi famulos tuos in hoc lecto quiescentes ab omnibus phantasmaticis dæmonum illusionibus. Custodi eos vigilantes, vt in præceptis tuis meditentur dormentes, & te per soporem sentiant, vt hic & vbique defensionis tui muniantur auxilio. Per Dominum nostrum. Amen.
Deinde fiat benedictio super eos in lecto tantum cum
Oremus.
BEnedicat Deus corpora vestra, & animas vestras: & det super vos benedictionem, sicut benedixit Abraham, Isaac, & Iacob. Amen.
Alia benedictio. Oremus.
MAnus Domini sit siper vos, mittatq; Angelum suum sanctum qui gustodiat vos omnibus diebus vitæ vestræ. Amen.
Alia benedictio, Oremus.
BEnedicat vos Pater, Filius, & Spiritus Sanctus, qui trinus est in numero & vnus in numine. Amen.